라틴어 문장 검색

Sed si ei hoc potuit evenire quem Deus prae omnibus aliis sapientiae voluit maturitate ac moderatione gaudere, quae poterit nos defensare tuitio, qui eius comparatione rudes credimur et quasi sub alterius disciplina degimus?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:12)
Qua penetrat fossor terrae caeca antra, metallo Foecunda informi, rudibusque nitentia venis;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:1)
At non tranquillas nulla abdunt nubila luces, Saepe gravi surgunt bella, horrida bella, tumultu.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:1)
Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton, Brumamque aeternam frigusque perambulat, ursae Horridus exuviis, Gulielmi ingenti facta Describit sociis, pugnataque in ordine bella Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat. En!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:2)
quali firmat vestigia gressu, Majestate rudi, et torvo spectabilis ore!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 9:5)
velamine moenia crasso Squallent obducta, et rudioribus illita fucis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:2)
Materiam ferit informem uestitque figura, Et que iam fuerat discors, rudis, yspida, torpens, Temperiem, formam, cultum motumque resumit Materies, axisque gerit formata figuram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:35)
Illic asinus clamoribus horridis aures fastidiens, quasi per antiphrasim organizans, barbarismum faciebat in musica.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:152)
Habebant etiam iidem Azopart, viri horridi et teterrimi, flagella ferrea et saevissima, quibus loricas et clypeos gravi ictu penetrabant, equos in frontibus percutiebant, et sonitum terribilem per universa agmina fidelium faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:3)
Nam cum rudes ac totius guerrae ignari navigio ad has partes venissemus, Boemundus ab Antiochia nobis obviam factus est, qui cives Laodiceae falsos Christianos esse asseruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:5)
Baldewinus hos intuens viros horridos et squalidos, amica affabilitate eos compellat super omnibus quae de eis audierat, et vestibus pretiosis eos adornans de gente et cognatione eorum requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:5)
Noluit enim, nec praesumpsit in urbe Jerusalem diademate, auro vel gemmis pretiosis exaltari, adornari et in regem promoveri, ubi Dominus Jesus, Rex regum et Dominus dominantium humiliatus et obediens usque ad mortem, pro mundi redemptione spinis horridis et acutis coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:4)
Frater Maurici, haec Ecclesia nostra rudis adhuc et tenera habetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:1)
ubi tam tenerrimae et nobilissimae matronae ab impiis et horridis hominibus in praedam raptae et abductae sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:7)
Post hanc Turcorum victoriam et Christianorum stragem luctuosam, uxores militum Christi ad mille captivatae, et ab horridis hostibus abductae sunt in terram ignotam et alienam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION